CANELLA

CANELLA
CANELLA
apud Myrepsum, Gall. Canelle, vox recentioris aevi, cinnamomum Veterum notare creditur haud paucis; sed Veteres omnes cinnamum a casia statuunt diversum: atqui casia veterum hodierna Canella est, quod nomen ipsum aperte ostendit. Casiam enim ςύριγγα appellârunt, i. e. fistulam: Nam, ut Plin. scribit, l. 12. c. 19. frutex casia est, tenui cute verius quam cortice, quem contra atque in cinnamo levari atque exinaniri pretium est; cortex exinanitus iam fistula est. Et Dioscorides de casia optima; ςτενην` λίαν, μαχρὰν καὶ παχεῖαν τοῖς συριγγίοις, i. e. crassas et longas habentem fistulas. Unde vetus Auctor in Canticum, casiae fistulas appellat. Inde itaque Recentiores cannulam et cannellam vocitârunt, h. e. συρίγγιον, nam canna est fistula. Et quidem, cum cinnamomum in surculis afferretur ramulisque cortice suô vestitis; canellae utpote cortice tantum constantis, in fistulae modum conduplicatô, cortex solus sistulaceus apportabatur. Unde ῥάβδων meminit Dioscorides in cinnamomi Historia, at συριγγίων, in casiae descriptione. Interim cinnamomo similis casia, unde casia ἰσοκίνναμος, quam isocinnamon etiam Plinius vocat. Nec desunt, qui velint et valide velint, ex Neotericis inprimis, eandem esse arborem, e qua cinnamum sumitur et ex qua casia. Et forte, summi sureuli deputati vel virgultorum tenuissimae partes recisae, ex frutice casiae, pro cinnamomo Veteribus venerunt. Unde videtut fuisse rarum cinnamomum carumque, quod fortasse raro usurparetur eiusmodi fruticis amputatio, utpote in perniciem casura eius: Casia autem sive cortex, qui ex eadem arbore eximebatur, eâ re vilior communiorque, quia arbores illae saepius solerent deglabrari, et renascente subinde cortice. Quippe hodieque narrant, detractô cortice arboris cannellae, post triennium, alium suffici et iterum deglubi. Cortex autem ille in fistulam convolutus, integri rami vel surculi superficies videtur, quum tamen fragmentum sit maioris corticis in plures partes dissecti et in tubulos digiti crassitudine complicati. At
truncum, qui deglabratur, saepenumero crassiorem foemore inveniri memorant. Vetustas vero omnis credidit, hos sistularum modulos totidem esse surculorum integros cortices, qui admodum difficulter eximerentur, adeo ut vermium operam requiri oporterer, lignum intus corrodentium et corticem prae amaritudine intactum relinquentium. Nimirum, quomodo fistulae casiae ex cortice il lius arborei fructus pararentur, illos latebat. Porro cutem verius, quam corticem, dixit Plinius; quia ex interiore libro istiusmodi fistularum tubuli parantur etc. Qua de re vide complura apud Salmas. ad Solin. p. 1302. et seqq. ut et infra passim. Hodie Cinnamomum seu Canellam potissimum colligunt ex Insul. Zeilan, in qua maxima eius copia: quae enim in Iava Insul. et littore Malabarico habetur, minus nobilis est. Crescit et in Peruviae provinc. Quito, sed rarius. Auctor Anonymus, Histor. Orbis Terr. Georg. et Civ. cap. de Commerciis. Barlaeus, ubi Societatis Indicae Orientalis domum Amstelodami describit, Cinnamorum et casiae ligncae fistulae, inquit inter alia, decussatim in altum aggestae, Auroram matrem fatebantur; in Medicae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Canella — winterana Canella winterana …   Wikipédia en Français

  • Canella — Saltar a navegación, búsqueda ? Canella Canella alba Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Canella — bezeichnet: eine Gattung der Canellaceae, siehe Canella (Gattung) Canella ist der Familienname folgender Person: Roberto Canella (* 1988), spanischer Fußballspieler Diese Seite ist eine Begriffskläru …   Deutsch Wikipedia

  • Canella — Ca*nel la (k[.a]*n[e^]l l[.a]), n. [LL. (OE. canel, canelle, cinnamon, fr. F. cannelle), Dim. of L. canna a reed. Canella is so called from the shape of the rolls of prepared bark. See {Cane}.] (Bot.) A genus of trees of the order {Canellace[ae]} …   The Collaborative International Dictionary of English

  • canella — [kə nel′ə] n. [ModL < ML, dim. of L canna: see CANE] the fragrant inner bark of a tropical American tree (Canella winterana) of a family (Canellaceae) of dicotyledonous, aromatic trees (order Magnoliales), used as a spice and a tonic …   English World dictionary

  • Canella — (C. Swarz.), Pflanzengattung aus der Familie der Clusiaceae Canellaceae, 1. Ordn. 11. Klasse L.; Arten: C. alba (Winterana C. L. C. Winterania Murr., Canellbaum) in WIndien, Baum 20–30 Fuß hoch, Blumen wohlriechend; die innere Rinde (Cortex… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Canella — Canella, Pflanzengattung, s. Winterana …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Canella — Sev., Pflanzengattg. der Klusiazeen, trop. amerik. Bäume; die Rinde von C. alba Mur. (Westindien) kommt als weißer Zimt in den Handel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • canella — ● canella nom masculin Arbre des Antilles, dont l écorce, appelée « écorce de Winter », fournit la cannelle blanche, ou cannelle poivrée …   Encyclopédie Universelle

  • Canella — Nom italien porté notamment en Vénétie (provinces de Padoue et de Venise) et dans la province de Ferrare, en Émilie. On trouve en Sicile la forme Cannella. Difficile d avoir une certitude sur son sens. Il peut désigner la cannelle (surnom… …   Noms de famille

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”